BURCHARDUS

BURCHARDUS
I.
BURCHARDUS
fil. Conradi, Burgundiae Regis Archiepiscopus Lugdunensis, Item, Archiepiscopus Viennensis. cui Comitatum Viennae, Rudolphus III. Burgundiae Rex concessit, A. C. 1024. Item, Landgravins Thuringiae, occisus ab Hungaris, A. C. 909.
II.
BURCHARDUS
monachus Lobiensis, Episcopus Wormatiensis. Collegit 20. libros Decretorum seu Canonum Conciliorum, Papatum et Patrum, non Photii methodum, sed Trebonianum in Pandectis, imitatus, aliaque scripsit. Obiit A. C. 1026. Sigebert. A. C. 1008. et de Viris Illustr. c. 141. Hic vero ubi, et quibus auxiliaribus opus hoc seu Decretorum libros perfecerit, docet Auctor Anonymus, qui Vitam eius scripsit, cum Decreto ipsius editus, Forestus silva est, inquit, duobus milliaribus a Wormatia distans, abietibus abundans, et hanc palus limosa ex una parte ambiendo circumcingit, in cuius mediocritate collis pulcherrimus consistit, ad quem Vir Dei se transferri praecepit, et quia mundanos tumultus devitare voluit, arboribus fruticibusque succisis collem explanavit. Ibi quoque primum fecit oratorium, dein aliis officinis peractis, cellam egregiam construxit. Illuc se post Concilia Regiaque colloquia, et post curam synodalem diversosque mundi strepitus receperat. Ibi quoque negotiis saecularibus post tergum proiectis, totis viribus in obsequio Dei studebat. Eôdem quippe tempore in Collectario Canonum in hac cella non modicum laboravit. Nam Dominô Walteriô Spirensi Episcopô adiuvante et Brunichone Praepasitô exhortante, et suggerente, Canones in unum corpus collegit ------ quia Canonum iura paenitentiumque iudicia in Episcopatu suo omnino erant neglecta ac destructa, etc. Sigebertus in Chron. ad a. C. 1008. eum, collaborante Magistrô suô Olbertô Abbate, Virô undiquaque doctissmô, magnum Canonum Volumen edidisse; et in l. de Script. Eccl. c. 141. de eo haec refert: Burchardus-magnum Canonum Volumen, quod a nomine ipsius BURCHARDS denominatur, multô studiô composuit, quod testimomis omnium authenticorum Conciliorum et decretis Romanorum Pontificum et sententiis omnium pene Catholicorum Patrum auctorizavit; ex quo adhuc omnium Conciliorum decreta auctorizantur. Editum autem Opus est primum Coloniae Agrippinae, A. C. 1548. et Parisiis A. C. 1549. in quod quia ex Isidoro Mercatore seu eius supposititiis Epistolis plurima retulit, indiciô hoc est, non magnô illum iudiciô usum esse. Multa item alia cogessit, dubium unde hausta, quae is variis Pontificibus tribuit. Citavit etiam Pseudo-Isidori praefationem, etc. Quae cum collegisset Blondellus in Prolegom, Pseudo-Isidori et Turriani vapulant. c. 28. addit de hoc Burchardo: Scripsit A. D. 1026. A Baronio et Bellarmino sancius habetur, cui tot nugae placuerunt. Coeterum, non minus Burchardi ac Ivonis Decretis ob magnitudinem neglectis, eorum tantum compendia ----- legebantur in usuque erant, Pancirollus de claris LL. Interpp. l. 3. c. 1. apud Gerh. von Mastricht. Hist. Fur. Eccl. passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Burchardus — – siehe unter Burcardus …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • BURCHARDUS DE MONTE SION° — (13th century), German Dominican. Born at Strasbourg or Magdeburg, Burchardus traveled to the East in 1232, visiting Egypt, Syria, and Cilicia. From 1275 to 1285 he resided in Jerusalem where sometime before 1283 he wrote his Descriptio Terrae… …   Encyclopedia of Judaism

  • BURCHARDUS Dorcestrius — Anglus, vitam Fremondi Principis scripsit, A. C. 870. Item, Secretarius Friderici Barbarossae scripsit triumphum Imperatoris, captâ Mediolanô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BURCHARDUS Mitbobius — Mathematicus, etc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Burchard Ier de Zollern — Pour les articles homonymes, voir Burchard. On fait parfois l hypothèse qu un Burchard Ier de Zollern (en allemand Burkhard I. von Zollern) ait existé. Il serait dans ce cas le noble souabe, tué en 1061, cité à cette époque par Berthold de… …   Wikipédia en Français

  • Madonna der Straße — Die Madonna der Straße ist eine Andachtsstätte an der Bundesstraße 55. Sie liegt etwa 1 km nördlich von Oedingen und zählt zu den kulturellen Sehenswürdigkeiten der Stadt Lennestadt. Inhaltsverzeichnis 1 Ursprung als Prozessionskapelle… …   Deutsch Wikipedia

  • БУРХАРД — [лат. Burchardus, Burkardus; нем. Burchard, Burkhard; староангл. Burgheart] († 2 февр. 753 или 754), свт. (пам. зап. 14 окт.), еп. Вюрцбургский, ученик и спутник св. Бонифация (Винфрида). Англосакс по происхождению. Монах бенедиктинец и священник …   Православная энциклопедия

  • Burg Ehrenfels (Sils) — p3 Burg Ehrenfels (Sils) Die Burganlage von Norden gesehen Burgentyp …   Deutsch Wikipedia

  • Oedingen (Lennestadt) — Oedingen Stadt Lennestadt Koordinaten …   Deutsch Wikipedia

  • Kilianus, SS. (1) — 1SS. Kilianus Ep. et Soc. MM. (8. Juni). Der hl. Bischof und Martyrer Kilianus, der Apostel und Patron von Wirzburg, so wie der hl. Priester Colomanus (auch Colonatus, Colonanus, Colomnanus, Calanus, Dolomannus, Lonatus genannt) und der hl.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”